DE SOCIETATE QUAE “AEQUA” NUNCUPATUR

In anno MLCCCCXCVIII nonnulli docti viventes in regione quae vallibus continetur inter Anionis Tolenique flumina usque ad Marsicum agrum, vel potius finitimis Romae, Reate atque Aquilae provinciis (inter Latium et Aprutium), libellum edere statuerunt in quo collecta sunt scripta ad illustrandam regionem illam quam olim incolebat antiqua Aequorum gens.
Prospere edito libello, docti illi, patriae memoriae studio cupide dediti, perstare in hoc incepto constituerunt. Libellus autem principium fuit trimestrium actorum quibus nomen “Aequa” est, vicesimo iam anno celebrato, ipsa edente societate “Aequa” tunc ad hoc instituta.
Societas haec, quae historiae, artibus, naturae loco Aequorum gentis favere sibi proponit, per decem annos multas res gessit, conventus ac colloquia parans, itinera itemque, libros edens.
Sane ad adiuvandi causam multi docti viri operam suam actis “Aequa” commodant, diligentissime res gestas Aequorum gentis ac regionis descriptionem, artes, anthropologiam, archaeologiam, omnes doctrinas quae ad hanc gentem pertinent, pervestigantes plurimaque scripta edentes. Itaque in actis “Aequa” non tantum libellos invenire possumus de antiquitatibus Aequorum gentis, quae diu in hac regione Italiae vixit, sed etiam scripta de nostrae aetatis rebus.
Tamen societatis praecipuum studium spectat ad illos nostros maiores, in agro inter Anionis et Toleni flumina viventes, quorum memoriam et Graeci rerum gestarum scriptores tradiderunt. Progenies forte Oscorum, nonnullas urbes Aequi condiderunt strenue contra Romanos, qui ipsa eorum iuris instituta mutuati sunt, se defenderunt.
Huius gentis investigationes etiam nunc continuantur, favente societate “Aequa” et actis suis, ne tanta nostrarum doctrinae et scientiae copia in oblivione iaceat.

di Nicola Cariello